- SAPIENTIA
- SAPIENTIAvulgo SAPIENTIA SALOMONIS, liber Apoctyphus, sic vocatus est, non quod Salomonis esset, quamvis Auctor Scripti eum se fuisse fingat, c. 9. v. 7. Tume elegisti Regem populi et Iudicem filiorum tuorum ac filiarum. v. 8. Iussisti aedificare Templum in monte sancto tuo etc. Ille enim ipse parum sui memor, schema suum non tuetur, sed ea prosequitur, quae arguunt, illum Salomone aliquot saeculis fuisse recentiorem. Nam praeterquam, quod se Graecum potius esse, quam Hebraeum docet, eorum meminit, quae longe post Salomonis tempora demum inter Graecos in usu esse coepêre: ἄθλου videl. ἀγῶνος et ςτεφανοφορίας, quorum ludorum pompa demum instituta est, circa annum periodi Iulianae 3938. temporibus Uziae Regis. Verum sic dicitur, quod res ibi traditae sapientissimô Rege indignae non sint; sive quod ex iis principiis et placitis liber exstructus sit, quae Salomon olim in Israele profitebatur. Auctor eius Philo fuisse dicitur: sed cum tres fuerint Phofitebatur. Auctor eius Philo natum Christum, quis eorum is fuerit, quaeritur. Byblius certe esse non potuit, quippe qui Ethnicus Alexandrinus fuit: nec ille qui Claudii vixit aetate et Moses Atticissans dictus est: sed potius longe vetustior, qui sub Onia Sacerdote, annis ante Christum 160. pulchras illas sententias vel scripsit vel congessit, uti videtur Drusio, Gerh. Ioh. Vossio de Idolol. l. 1. c. 11. et Fr. Iunio, qui in opere suo Biblico, ante Ecclesiasticum, qui alias dicitur Sapientia Iesu Filii Sirachi, hunc Philonis fetum collocat: certum autem, Ecclesiasticum ante tempora Christi conscriptum fuisse, Hornius Hist. Philos. l. 4. c. 2. Continet Liber iste c. 19. in quibus praeclara plurima Sapientiae monita complexus, subinde tamen impingere videtur, uti prolixe ostendit Spanhemius mox laudandus. Accedit affectatum dicendi genus et Graecam eloquentiam redolens, ut notavit B. Hieronym. praefat. in libr. Interim melior est hic liber et castigatior aliis scriptis Apocryphis, habetque ἠθικὰ varia probi commatis. Vide Frider. Spanhemium Disp. de auctoritate librorum Apocryphorum. Exstat in eum S. Bonaventurae Expositio: Ioh. Lorini Commentarius: ut et Corn. Iansenii et Dionysii Carthusiani et Corn. a Lapide et Rob. Holkoti et Laur. de Aponte, et Rabani Mauri, et, Christ. a Castro etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.